Incipit
℣. Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
|

Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Pórtio mea, * Dómine, sit in terra vivéntium.
Psalmus 141 [1]
141:2 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
141:3 Effúndo in conspéctu eius oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
141:4 In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
141:4 In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
141:5 Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
141:5 Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
141:6 Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
141:7 Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
141:7 Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
141:8 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant iusti, donec retríbuas mihi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Pórtio mea, Dómine, sit in terra vivéntium.
|
Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Pórtio mea, * Dómine, sit in terra vivéntium.
Psalmus 141 [1]
141:1 Voce magna ad Dóminum clamo, * voce magna Dóminum óbsecro.
141:2 Effúndo coram eo sollicitúdinem meam, * angústiam meam coram ipso pando.
141:3 Cum anxiátur in me spíritus meus, * tu novísti viam meam.
141:4 In via qua incédo, * abscondérunt láqueum mihi.
141:5 Respício ad dextram et vídeo, * et non est, qui de me curet.
141:6 Non est, quo fúgiam, * non est, qui prospíciat vitæ meæ.
141:7 Clamo ad te, Dómine; * dico: Tu es refúgium meum, pórtio mea in terra vivéntium.
141:8 Atténde ad clamórem meum, * quia miser factus sum valde.
141:9 Eripe me a persequéntibus me, * quia me fortióres sunt.
141:10 De cárcere educ me, ut grátias agam nómini tuo. * Iusti circúmdabunt me, cum bene féceris mihi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Pórtio mea, Dómine, sit in terra vivéntium.
|
Ant. Benedíctus * Dóminus, Deus meus. ‡
Psalmus 143(1-8) [2]
143:1 Benedíctus Dóminus, Deus meus, ‡ qui docet manus meas ad prǽlium, * et dígitos meos ad bellum.
143:2 Misericórdia mea, et refúgium meum: * suscéptor meus, et liberátor meus:
143:2 Protéctor meus, et in ipso sperávi: * qui subdit pópulum meum sub me.
143:3 Dómine, quid est homo, quia innotuísti ei? * aut fílius hóminis, quia réputas eum?
143:4 Homo vanitáti símilis factus est: * dies eius sicut umbra prætéreunt.
143:5 Dómine, inclína cælos tuos, et descénde: * tange montes, et fumigábunt.
143:6 Fúlgura coruscatiónem, et dissipábis eos: * emítte sagíttas tuas, et conturbábis eos.
143:7 Emítte manum tuam de alto, éripe me, et líbera me de aquis multis: * de manu filiórum alienórum.
143:8 Quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Ant. Benedíctus * Dóminus, Deus meus.
Psalmus 143(1-8) [2]
143:1 Benedíctus Dóminus, Petra mea, * qui docet manus meas prœ́lium, dígitos meos bellum,
143:2 Misericórdia mea et arx mea, * præsídium meum et liberátor meus,
143:3 Clípeus meus et refúgium meum, * qui subdit pópulos mihi.
143:4 Dómine, quid est homo, quod curas de eo, * fílius hóminis, quod de eo cógitas?
143:5 Homo símilis est flátui auræ, * dies eius umbræ, quæ transit.
143:6 Dómine, inclína cælos tuos et descénde, * tange montes et fumábunt;
143:7 Fúlmina fulmen et dispérge eos, * emítte sagíttas tuas et contúrba eos;
143:8 Porríge manum tuam de alto, * éripe me et líbera me ex aquis multis, e manu alienigenárum.
143:8 Quorum os mendácium lóquitur * et déxtera iurat falsum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
|
Psalmus 143(9-15) [3]
143:9 Deus, cánticum novum cantábo tibi: * in psaltério decachórdo psallam tibi.
143:10 Qui das salútem régibus: * qui redemísti David, servum tuum, de gládio malígno: éripe me.
143:11 Et érue me de manu filiórum alienórum, quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis:
143:12 Quorum fílii, sicut novéllæ plantatiónes * in iuventúte sua.
143:12 Fíliæ eórum compósitæ: * circumornátæ ut similitúdo templi.
143:13 Promptuária eórum plena, * eructántia ex hoc in illud.
143:13 Oves eórum fœtósæ, abundántes in egréssibus suis: * boves eórum crassæ.
143:14 Non est ruína macériæ, neque tránsitus: * neque clamor in platéis eórum.
143:15 Beátum dixérunt pópulum, cui hæc sunt: * beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Benedíctus Dóminus, Deus meus.
|
Psalmus 143(9-15) [3]
143:9 Deus, cánticum novum cantábo tibi, * psaltério decachórdo psallam tibi,
143:10 Qui das victóriam régibus, * qui eripuísti David, servum tuum.
143:11 A gládio malo éripe me, et líbera me e manu alienigenárum, * quorum os mendácium lóquitur, et déxtera iurat falsum.
143:12 Fílii nostri símiles sint plantis, * crescéntes in adulescéntia sua;
143:13 Fíliæ nostræ quasi colúmnæ anguláres, * sculptæ ut colúmnæ templi.
143:14 Hórrea nostra sint plena, * copiósa ómnibus frúctibus;
143:15 Oves nostræ, mílies fecúndæ, in myríadas augeántur in campis nostris; * iuménta nostra sint onústa.
143:15 Ne sit ruptúra mœ́nium aut exsílium, * neve planctus in platéis nostris.
143:15 Beátus pópulus cui sunt tália; * beátus pópulus, cuius Deus est Dóminus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Benedíctus Dóminus, Deus meus.
|
Ant. Per síngulos dies * benedícam te, Dómine.
Psalmus 144(1-9) [4]
144:1 Exaltábo te, Deus meus, rex: * et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
144:2 Per síngulos dies benedícam tibi: * et laudábo nomen tuum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
144:3 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * et magnitúdinis eius non est finis.
144:4 Generátio et generátio laudábit ópera tua: * et poténtiam tuam pronuntiábunt.
144:5 Magnificéntiam glóriæ sanctitátis tuæ loquéntur: * et mirabília tua narrábunt.
144:6 Et virtútem terribílium tuórum dicent: * et magnitúdinem tuam narrábunt.
144:7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt: * et iustítia tua exsultábunt.
144:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * pátiens, et multum miséricors.
144:9 Suávis Dóminus univérsis: * et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Per síngulos dies benedícam te, Dómine.
|
Ant. Per síngulos dies * benedícam te, Dómine.
Psalmus 144(1-9) [4]
144:1 Prædicábo te, Deus meus, rex; * et benedícam nómini tuo in sǽculum sǽculi,
144:2 Omni die benedícam tibi, * et laudábo nomen tuum in sǽculum sǽculi.
144:3 Magnus est Dóminus et laudábilis valde, * neque explorári potest magnitúdo eius.
144:4 Generátio generatióni prǽdicat ópera tua, * et annúntiant poténtiam tuam.
144:5 Glóriam magníficam maiestátis tuæ loquúntur, * et mirabília tua pervúlgant.
144:6 Et poténtiam terribílium óperum tuórum dicunt, * et magnitúdinem tuam enárrant.
144:7 Laudem magnæ bonitátis tuæ proclámant, * et de iustítia tua exsúltant.
144:8 Clemens et miséricors est Dóminus, * tardus ad iram et grátiæ multæ.
144:9 Bonus est Dóminus univérsis, * et miséricors erga ómnia ópera sua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Per síngulos dies benedícam te, Dómine.
|
Capitulum Responsorium Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
2 Cor 1:3-4
Benedíctus Deus, et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra.
℟. Deo grátias.
℟.br. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
℟. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
℣. Semper laus eius in ore meo.
℟. In omni témpore.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
Hymnus
Plasmátor hóminis Deus,
Qui cuncta solus órdinans,
Humum iubes prodúcere
Reptántis et feræ genus:
Qui magna rerum córpora,
Dictu iubéntis vívida,
Ut sérviant per órdinem,
Subdens dedísti hómini:
Repélle, a servis tuis,
Quidquid per immundítiam,
Aut móribus se súggerit,
Aut áctibus se intérserit.
Da gaudiórum prǽmia,
Da gratiárum múnera:
Dissólve litis víncula:
Astrínge pacis fœ́dera.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
℣. Dirigátur, Dómine, orátio mea.
℟. Sicut incénsum in conspéctu tuo.

Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Depósuit poténtes, * Sanctos persequéntes: et exaltávit húmiles, Christum confiténtes.
Canticum B. Mariæ Virginis
Luc. 1:46-55
1:46 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Depósuit poténtes, Sanctos persequéntes: et exaltávit húmiles, Christum confiténtes.
|
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Depósuit poténtes, * Sanctos persequéntes: et exaltávit húmiles, Christum confiténtes.
Canticum B. Mariæ Virginis
Luc. 1:46-55
1:46 Magníficat * ✠ ánima mea Dóminum;
1:47 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen eius,
1:50 Et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam brácchio suo; * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël, servum suum, recordátus * misericórdiæ suæ,
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros, * erga Abraham et semen eius in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Depósuit poténtes, Sanctos persequéntes: et exaltávit húmiles, Christum confiténtes.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum; multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, te rectóre, te duce, sic transeámus per bona temporália, ut non amittámus ætérna.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Si descendendum sit a choro, concluditur dicendo.
℣. Divínum auxílium ✠ máneat semper nobíscum.
℟. Et cum frátribus nostris abséntibus. Amen.